Luke 1

etc. BEDA. Lucas de omnibus quae fecit Jesus et docuit, etc., usque ad magis ordinarent narrationem quam historiae texerent veritatem. . ID. Non omnia quae assecutus, sed de omnibus quae ad fidem legentium confirmandam credit idonea. Ex consulto enim multa praeterit, quae alii dicunt, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam libri singuli mysteriorum gestorumque miracula eminerent. Theophilus, amans Deum, etc., usque ad fidem perpetuae divinitatis et temporaneae dispensationis illius debet ordinem nosse. . AMBR. Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc Evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur, et in vitulo consummatur, id est in Christo, qui pro mundi vita immolatur. Implevit ordinem, dixit regem, et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem illius indicat. Zacharias, memor Domini: cui apparet Angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium. BEDA. Abia, Pater Dominus, etc., usque ad sicut per septem Testamentum declaratur Vetus. Elizabeth, Dei mei saturitas, signat Mariam quae plena Deo fuit. BEDA, AMBR. Plena laudatio quae genus in majoribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, judicium in justificationibus comprehendit. AMBR. Non enim omnis qui justus est ante homines justus est ante Deum; aliter enim vident homines, aliter Deus: homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari justus videatur mihi, justus tamen non sit ante Deum, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur. BEDA. Divinitus procuratum fuit, ut de provectis diuque fructu conjugii privatis Joannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et caeteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophetiae. Unde postea subditur: Cum ex praecepto Moysi uno sacerdote decedente, unus succedere jubeatur, tempore David statutum est ut vicissim ministrantes per octonos dies a sabbato usque ad sabbatum tempore vicis suae, singuli castimoniae studerent, nec interea domum tangerent. BEDA. Non nova tunc sorte electus, quando incensum erat adolendum, etc., praedicitur dum ille promittitur praecursurus. . etc. AMBR. Solemus turbari et a nostro affectu alienari quando perstringimur superioris potestatis occursu. Sed sicut humani defectus est terreri, ita angelicae benignitatis est paventem suo aspectu blandiendo solari; contra, daemones, si quos sua praesentia territos senserint, ampliore horrore concutiunt. Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis, et donatus est tibi praecursor. AMBR. Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum, deprecationis fructus, deinde sterilis partus. Tum laetitia plurimorum, et magnitudo virtutis, Altissimi etiam prophetia promittitur. Quinetiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia poena plectitur silentii. etc. BEDA. Singularis meriti est indicium quoties hominibus a Deo vel imponitur nomen, vel mutatur, etc., usque ad quia hic salutem multis praedicat, ille vero omnibus dat. AMBR. Monentur parentes non minus gratias agere, etc., usque ad matres quia honorantur praemiis conjugii. etc. BEDA. Magnae coram Deo virtutis est praedicare in deserto gaudia coelestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiae. ID. Cum Joannes Christo testimonium perhibens, in fide Christi baptizans, dicatur filios Israel ad Deum convertisse, patet Christum esse Dominum Deum Israel. ID. Sicut Elias praeco judicis, etc., usque ad ille cum eo manifestatur in gloria. AMBR. Bene junguntur spiritu et virtute. Non enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Elias virtutem habuit abstinentiae, et patientiae, et convertendi animos populorum a perfidia ad fidem, spiritum autem prophetandi habuit. etc., BEDA. Corda patrum in filios convertit, etc., usque ad fere eadem verba quae angelus de Joanne, Malach, praedixit de Elia. etc. ID. Si homo esset qui promittebat, impune liceret quaerere signum, etc., usque ad et infidelitatis esset poena quam meruit. ID. Cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant. Quia etsi angelus est spiritus circonscriptus, summus spiritus qui Deus est, incirconscriptus est, intra quem currit angelus quocunque moveatur vel mittatur. . etc. Sine voce corporales actus indicare moliens, nec exprimens voluntatem. Cui similis populus Judaeorum, actuum suorum impotens reddere rationem. etc. Quia vicis suae tempore, pontifices templi tantum officiis mancipati, non solum a complexu uxorum, sed etiam a domorum ingressu abstinebant. Nostris autem sacerdotibus quibus non carnalis successio, sed spiritualis perfectio quaeritur, qui quotidie praesto debent esse altari, perpetua castitas indicitur. AMBR. Occultat quia partus sui erubescit aetatem, etc., usque ad neque enim ea quae senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum. BEDA. Gesta sunt haec, inquit Joannes Chrysostomus, etc., usque ad quia per ipsum afflictio poenitentiae erat praedicanda. HIER. Sicut sexto mense missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilaeae, ita sexto millenario missus est Christus, BEDA. Ideo angeli ex nomine aliquando signantur, ut ex ipso nomine quid ministraturi veniant, demonstretur. Gabriel fortitudo Dei, quia illum nuntiat qui ad debellandum diabolum veniebat. Mulier a diabolo seducta mortem intulit: contra mulier ab angelo edocta salutem edidit. Quam novo castitatis amore ad coelestia sustulit, et post mediante humana natura, omni plenitudine divinitatis consecravit. Quae, sine exemplo muliebris conditionis, et virgo et mater est, et Deum genuit. etc. Quia nesciebat si praeteritum an futurum esset, quod angelus dixit. Turbatam insolita salutatione quasi familiarius notam vocat ex nomine. Ne timeat jubet, et quare gratia plenam vocaverit, plenius explicat. Jesus salvator, sive salutaris dicitur. Ipse enim salvum faciet, non populum Israel, sed suum populum, sive ex praeputio, sive ex circumcisione, in unum ovile sub uno pastore congregatum. BEDA. Id est Israeliticam plebem, etc., usque ad in his qui de oleastro incisi in olivam bonam sunt inserti. . Jesus nascitur sanctus, qui conditionem naturae corruptibilis vinceret, et commistione copulae carnalis conceptus non est. Nos conditione corruptibilis naturae constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit, ut quae contra morem virgo concepit, supra morem humanae consuetudinis Dei Filium generet. etc. BEDA. Ne virgo desperet de partu, etc., usque ad praecursorem quoque de anu sterili nasciturum cognosceret. Quia de tribu Levi, id est de tribu Dei. BEDA. Legimus, quod Aaron qui de tribu Levi erat, etc., usque ad quae secundum Deum spiritualis cognationis consortio non carebant. . Non de singularitate meriti se extollit, sed suae conditionis et divinae cognationis per omnia memor, se ancillam illius esse fatetur, cujus mater eligitur, et cum magna devotione promissionem angeli optat impleri. AMBR. Non incredula de oraculo, etc., usque ad dum subditur: Hinc discant sanctae mulieres, quam sedulitatem praegnantibus debeant exhibere cognatis. BEDA. Prior salutat, quia decet ut quanto castior, tanto humilior sit. etc. Quia lingua non poterat, animo exsultante salutat, et suae praecursionis officium inchoat. Ecce apparet quod angelus dixerat: BEDA, AMBR. Conveniunt verba Evangelii cum verbis psalmi in quo promittitur David: Psal. 131.. Et eadem voce Maria benedicitur ab Elizabeth qua a Gabriele, ut et angelis et hominibus veneranda, et nostris feminis praeferenda monstretur. Sentio miraculum, mysterium cognosco, mater Domini verbo feta, Deo plena. Ipso momento quo vox intrat ad aures corporis, virtus spiritualis cor intrat audientis, et non solum matrem, sed etiam sobolem amore advenientis accendit. BEDA. Revelante Spiritu quo impleta erat, etc., usque ad credidit virgo, ubi sacerdos negavit. . ID. Primo dona sibi spiritualiter concessa profitetur, etc., usque ad in ejus praeceptis observandis impendo. ID. ID. Quia terrena non curo, prosperitas non emollit me, adversitas non frangit, sed sola illius memoria delectat, a quo salus speratur aeterna, illius divinitate laetor cujus temporali conceptione mea caro fetatur. ID. Ecce quam vilia de se sentit, etc., usque ad et de parvis et infirmis magnos facit et fortes. Quia in me carnem sumpsit, et me a peccatis mundavit, et dona Spiritus sancti mihi contulit. BEDA. A specialibus donis ad generalia Dei judicia se convertit, etc., usque ad subdit quid contemptores mereantur. . ID. Qui aeterna toto studio desiderant; saturabuntur, cum Christus apparuerit in gloria. Sed qui terrenis gaudent, in ultimo inanes totius beatitudinis dimittuntur. In praesenti etiam videmus humiles divina gratia impleri, superbos lumine veritatis privari. . Memoriam patrum quibus haec salus revelata est faciens, Abraham nominatim exprimit, cui primo ipsa incarnatio manifestata est. Non tam carne genitis, quam fidei vestigia secutis, quibus adventus Salvatoris in saecula est promissus, quia ipsa promissio haereditatis nullo fine claudetur. Nam et usque in finem saeculi credentes non deerunt, et beatitudinis erit gloria perennis. BEDA. Tandiu mansit, donec videret praecursoris nativitatem, propter quam maxime venerat. Nec causa sola familiaritatis tandiu mansit, sed ut tanto tempore et Elizabeth et Joannis cresceret profectus. Nam si in primo adventu Mariae, Spiritu sancto sunt repleti, multum est illis superadditum tanta mora mansionis. . Per circumcisionem resurrectio Domini figuratur, quia et octava die, id est post sabbatum, facta est. Et sicut illa a reatu mortis absolvere solebat, sic ista immortalis vitae nativitatem, et in auctore nostro exhibuit, et in nobis monstravit sperandam. BEDA. Joannis celebrata nativitas, est Novi Testamenti inchoata gratia, etc., usque ad gratiam Evangelii si recte intelligatur exprimit. . etc. Qui innuunt patri de nomine pueri, significant illos qui testimonio legis intendunt astruere gratiam fidei. . BEDA. Magna largitas divinae pietatis. Ecce loquela quae sola ablata est diffidenti, cum spiritu prophetiae restituta est credenti. Qui dum bonitatem Dei rogavit, pro liberatione praecursor donatus est. Quod proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat. BEDA. Per cornu quod carnem excedit, cum omnia ossa carne tegantur, regnum Christi significatur, quo mundus et gaudia carnis superantur. In cujus figuram David et Salomon cornu olei, sunt in regni gloriam consecrati, ut prius Saul lenticula. . etc. Erexit nobis salutem ex inimicis, et est explanatio superioris versiculi, in quo breviter idem praemiserat: etc. Locutus est, et erexit nobis salutem ad faciendam misericordiam, ut misericordiam quam patribus promisit impleat in nobis, et juramentum quod fecit patribus de liberatione nostra, in nobis per Christum compleatur. . etc. BEDA. Non mirum si alloquitur infantem octo dierum, etc., usque ad quae agnoscebat se in filios suscepisse. . etc. Ut per omnia gressus nostrorum operum illuminatoris nostri gratiae concordent, donec ad mansionem perpetuae pacis intremus. .
Copyright information for VulgGlossa